contenuto di prova 4 (29/05/09)
Indutiomarus et Cingetorix; e quibus alter, simul
atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit, se suosque omnes in officio futuros neque ab amicitia
populi Romani defecturos confirmavit quaeque in Treveris gererentur ostendit. At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere,
eisque qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines
Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit. Sed posteaquam nonnulli principes ex ea
civitate et familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus
ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, veritus ne ab omnibus desereretur
TAG:
COMMENTI
Inserisci per primo un commento a questo articolo.




